Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Quanta fuerit hostibus caedendis [*]()ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, [*]()quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos [*]()imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque [*]()confixa inter se tenebantur,—foedum etiam in barbaros.

Sed videlicet victoriam desperantibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure saucium, [*]()deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem—adeo nondum desperabat—interfecit;

Sextum fortuna in [*](quod post nisi add. codd. praeter Rehd. ) [*](aut et: autem et B. ) [*](iam victos Iahnius: invictos B. ) [*](caedendis B 1: caedentis B. ) [*](posses scripsi: posset B. ) [*](victos: victor B. ) [*](pilis tragulisque Rossbachius: plaustri stragulisque B. pilis iaculisque N L. ) [*]( crure saucium: cruore avium B: crure saucio N L. )

p.296
Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis servavit.