Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Sed non et odia partium finita cum bello. Non [*](praeluserat Graevius: praecluserat B: precluxerat L. ) [*](totum denique qua patebat: totumque potibat B: totum denique patebat L. ) [*](Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis: tarcondi motus cotys et thascypolis B. ) [*](anni, sed: annis sed B: anni et L. ) [*](breves Halmius: breve B: breve tempus NL. ) [*]( ubi post spatium dei. Perizonius. ) [*](regyravit: regiravit L: regnavit B. )

p.268
enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui victi erant, odia victoris se caede satiarent.

Causa tantae calamitatis eadem quae [*]()omnium, nimia felicitas. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio [*]()consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam.

Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus detrectare Pompeio actisque eius obstrepere. Hic dolor transversum egit et ad praesidia dignitati paranda inpulit.