Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Sed non et odia partium finita cum bello. Non [*](praeluserat Graevius: praecluserat B: precluxerat L. ) [*](totum denique qua patebat: totumque potibat B: totum denique patebat L. ) [*](Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis: tarcondi motus cotys et thascypolis B. ) [*](anni, sed: annis sed B: anni et L. ) [*](breves Halmius: breve B: breve tempus NL. ) [*]( ubi post spatium dei. Perizonius. ) [*](regyravit: regiravit L: regnavit B. )
Causa tantae calamitatis eadem quae [*]()omnium, nimia felicitas. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio [*]()consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam.
Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus detrectare Pompeio actisque eius obstrepere. Hic dolor transversum egit et ad praesidia dignitati paranda inpulit.
Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat, ut [*]()vellet tamen auctions opes; C. Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius tamen inter utrumque eminebat.
Sic igitur Caesare dignitatem conparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit.
Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam: tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate [*](eadem quae Aldus: eademque codd. ) [*]( Afranio: Africano B. ) [*]( ut add. Mommsenus. )
trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit.
Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas! Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet.
Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides. [*]()De successione Caesaris senatus, id est Pompeius, agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur.