Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hic reliquias partium naufragarum quidam fugae aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum.

Sparsae [*](plane om. B.) [*](vana: una B. )

p.288
magis quam oppressae vires erant; auxerat sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant [*]()in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar.

Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior; eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt.

Strages [*]()a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi [*]()a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere. Statim exercitus in fugam, nec duces fortiores [*]()quam ut effugerent. Non inconspicua tamen mors omnium.

Iam Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirenti, respondit hoc ipsum, Bene se habet imperator. Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit.

Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula [*](sonabant: sonabat B: sanabant L. ) [*](et primum ante strages add. B. ) [*](nuperi Heinsius: nuper codd. ) [*](fortiores scripsi: fortius codd. )

p.290

regio [*]()simul Romanoque sanguine madebant. Cato non interfuit bello. Positis apud Bagradam castris Vticam veluti altera Africae claustra servabat. Sed accepta partium clade nihil cunctatus, [*]()ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit.

Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui in-mortalitatem animae docet, paulum quieti dedit;