Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hic reliquias partium naufragarum quidam fugae aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum.
Sparsae [*](plane om. B.) [*](vana: una B. )
Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior; eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt.
Strages [*]()a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi [*]()a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere. Statim exercitus in fugam, nec duces fortiores [*]()quam ut effugerent. Non inconspicua tamen mors omnium.
Iam Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirenti, respondit hoc ipsum, Bene se habet imperator. Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit.