Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hic reliquias partium naufragarum quidam fugae aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum.
Sparsae [*](plane om. B.) [*](vana: una B. )
p.288
magis quam oppressae vires erant; auxerat sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant [*]()in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar. Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior; eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt.