Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Quis non peractum esse cum Pompeio crederet? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt.
Et in Aegypto qui-
dem adversus Caesarem sine partibus bellum. Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente [*]()Fortuna causa non defuit.
Cleopatra, regis soror, adfusa Caesaris genibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, et[*]()odium ipsius regis,
qui Pompei caedem [*]()partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem [*]()in ipsum ausurus, si fuisset occasio.
[*]()Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit.
Ac primum proximorum aedificiorum atque navalium [*]()incendio infestorum hostium tela summovit, mox in paenin-sulam Pharon subitus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto [*](ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna: ultionem quaemanibus clarissimi viri omnibus quaerente fortunae B. ) [*](et post forma sed. et ante odium add. dubitanter Rossbachius. ) [*](Pompeii caedem: pompeium regem B: pompeio aedem N: pompeii cedem L. ) [*](idem om. B. ) [*]( fuisset occasio: ruisset hoccasio B. ) [*]( atque navalium om. B. )
Tunc receptus a classicis suis, undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit. Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti. Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore.
In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane [*]()quasi de industria captante fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesare filius vinceretur.