Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
cum ipse sequeretur felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum quae [*]()exercitum eius fortuna traxisset. Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut [*]()Syedris [*]()in deserto Ciliciae scopulo fugam in Parthos,
Africam vel Aegyptum agitaret, ut denique Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris [*](sui post fusus add. B. ) [*]( esse: essent B. ) [*](hi: ulli B. ) [*](ipsum quae: ipsumque BL. ) [*](applicaret, ut Rossbachius: applicarentur et B. ) [*](Syedris Salmasius: hedris codd. )
Quis non peractum esse cum Pompeio crederet? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt.
Et in Aegypto qui-
dem adversus Caesarem sine partibus bellum. Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente [*]()Fortuna causa non defuit.
Cleopatra, regis soror, adfusa Caesaris genibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, et[*]()odium ipsius regis,