Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

ad hoc adsiduis in eruptione [*]()hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt;

iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella [*]()

Thessaliae vastaret. Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique [*](quid times om. B.) [*](iis: is B. ) [*](vel: vis B. ) [*](in eruptione: inruptione B: ineruptionem L.) [*](castella om. B. )

p.280
inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus.

Nec diutius profuit ducis salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis, [*]()imperii, generis humani fata commissa sunt.

Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit: trecenta amplius milia hinc vel illinc praeter auxilia, reges et senatum.

Numquam inminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis, interdiu tenebrae. Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum [*]()planctus circumsonatus et mane cum pullo pallio—nefas—apud principia conspectus est.