Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

In Africa quoque par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo [*]()superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte [*]()sequeretur.

Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur.

Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis [*](Curictico: currictico L: syretico B. ) [*](ingentibus: genibus B. ) [*](a Basilo Asulanus: ablatio B: ablasio N L.) [*](fecerat: fecerant B. ) [*](exemplum Freinshemius: exitum codd. ) [*](tandem Iahnius: tamen codd. ) [*](Varo: varro B. ) [*](morte: mortis B. )

p.278
hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit;