Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis redit, et [*]()populationibus et pugnae [*]()campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem conpulit.

[*]()Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.

Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum [*]()et Africam,[*]()quasi de industria prospera eius adversis radiaret;