Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Anceps variumque sed incruentum in Hispania bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere et ab oppido intercludere adgreditur.
Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat: sic fame castra temptata sunt,
obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis redit, et [*]()populationibus et pugnae [*]()campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem conpulit.
[*]()Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.
Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum [*]()et Africam,[*]()quasi de industria prospera eius adversis radiaret;
[*]()quippe cum fauces Adriani maris iussi [*]()occupare Dolabella [*](et add. Salmasius.)[*](pugnae: pugna BL. )[*](conpulit: contulit B. )[*](Illyricum: illirium B: illiricum L. )[*](moranti post Africam add. B. )[*](radiaret: radiarent B: radiarentur NL. )[*](iussi: iussit B. )