Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus se omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.
Anceps variumque sed incruentum in Hispania bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere et ab oppido intercludere adgreditur.
Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat: sic fame castra temptata sunt,
obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis redit, et [*]()populationibus et pugnae [*]()campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem conpulit.
[*]()Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.
Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum [*]()et Africam,[*]()quasi de industria prospera eius adversis radiaret;
[*]()quippe cum fauces Adriani maris iussi [*]()occupare Dolabella [*](et add. Salmasius.)[*](pugnae: pugna BL. )[*](conpulit: contulit B. )[*](Illyricum: illirium B: illiricum L. )[*](moranti post Africam add. B. )[*](radiaret: radiarent B: radiarentur NL. )[*](iussi: iussit B. )
Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo [*]()in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,[*]()nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per indaginem.
Duas tamen aestus explicuit. Una, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum [*]()dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi undique exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, [*]()ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concurrit.
In Africa quoque par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo [*]()superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte [*]()sequeretur.
Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur.
Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis [*](Curictico: currictico L: syretico B. ) [*](ingentibus: genibus B. ) [*](a Basilo Asulanus: ablatio B: ablasio N L.) [*](fecerat: fecerant B. ) [*](exemplum Freinshemius: exitum codd. ) [*](tandem Iahnius: tamen codd. ) [*](Varo: varro B. ) [*](morte: mortis B. )
positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit. Extat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem vox ipsius, Quid times? [*]()Caesarem venis. Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia.
Caesar pro natura ferox et conficiendae rei cupidus ostentare aciem, provocare, lacessere;
nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat—sed quid iis [*]()obesset obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?—nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel [*]()situs inexpugnabilem faceret;
ad hoc adsiduis in eruptione [*]()hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt;
iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella [*]()
Thessaliae vastaret. Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique [*](quid times om. B.) [*](iis: is B. ) [*](vel: vis B. ) [*](in eruptione: inruptione B: ineruptionem L.) [*](castella om. B. )
Nec diutius profuit ducis salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis, [*]()imperii, generis humani fata commissa sunt.
Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit: trecenta amplius milia hinc vel illinc praeter auxilia, reges et senatum.