Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa, etiam congredi navibus;

sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus se omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.

Anceps variumque sed incruentum in Hispania bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere et ab oppido intercludere adgreditur.

Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat: sic fame castra temptata sunt,

obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis redit, et [*]()populationibus et pugnae [*]()campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem conpulit.