Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Nec Pompei ab Italia quam senatus ab urbe fuga turpior:[*]()quam paene vacuam, metu Caesar ingressus consulem se ipse fecit. Aerarium quoque sanctum, quod quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium.
Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam,
annonae pignera, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metu in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti. [*](fuga turpior Gruterus: fugatur prior BNL. )
Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa, etiam congredi navibus;
sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus se omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.
Anceps variumque sed incruentum in Hispania bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere et ab oppido intercludere adgreditur.
Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat: sic fame castra temptata sunt,