Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides. [*]()De successione Caesaris senatus, id est Pompeius, agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur.
Ut daretur consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, dissimulante eodem negabatur: veniret et peteret more maiorum.
Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. His Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere.
Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidiis Pompeius insederat; sed omnia [*](primum coniurationis fides Halmius: prima coniurationis fide codd. )
subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Vmbria Thermus, Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisii opprimere potuisset.