Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Ergo cum turbidis contionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat.
Sed iam Mulvium pontem collemque Ianiculum Lutatius [*]()Catulus Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant.
A quibus primo statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudicatus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et paenitentia interiit.
Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace [*]()contenti fuerunt.
CATILINAM luxuria primum, tum [*]()hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere.