Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
factabat compositae civitatis statum. Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae quiescere quomodocumque, ne [*]()volnera curatione [*]()ipsa rescinderentur.
Ergo cum turbidis contionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat.
Sed iam Mulvium pontem collemque Ianiculum Lutatius [*]()Catulus Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant.
A quibus primo statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudicatus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et paenitentia interiit.
Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace [*]()contenti fuerunt.