Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria;
alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret. [*](qui L: quae B I N. ) [*](partem imperii Rossbachius: pari imperio B I.) [*](magistratuum Rossbachius: magistratum B. ) [*](audentes Mommsenus: auderent codd. )
A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio bellis se Latinis adiunxerant.
Sed Curio Dentato consule omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini, Hadriano tenus mari igni ferroque vastavit.
Qua victoria tantum hominum, tantum agrorum redactum est in potestatem, ut in utro plus esset nec ipse posset aestimare qui vicerat.
Precibus deinde Campaniae motus non pro se,
sed eo speciosius pro sociis Samnitas invadit. Erat foedus cum utrisque percussum, sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerunt; sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit.
Omnium non modo Italiae, sed toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo:
ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi nobiles [*](See p. 13. ) [*](290 B.C. )
Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia. Hic amicti [*]()vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator.
Urbes ad mare Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculaneum, Pompei, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas [*]()
numerata. Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit, gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum ornatam 3; si fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacratis [*]()legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem.
Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum.