Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.

ADSIDUI vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque nota clades.

Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; [*](sed hos om. B. )

p.38
itaque scelerato signata [*]()nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit.

Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu.