Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode [*]()rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum Sullaque meminisset.

Regiis inhians ille thensauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit.

Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae [*]()Syro creditur.

Tum [*]()in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur.

Itaque vixdum venerat Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas [*]()ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus.

Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.

Sic quoque relatum caput ludibrio hostibus fuit.[*]()Filium ducis [*](hostilibus: hostibus B. )[*]( Orode: herode B. )[*](Mazarae: mazare BL. )[*](tum om. B: dum L. )[*](Surenas Aldus: sirenas B: syrenas NL. )[*](sic—fuit sed. Iahnius. )

p.212
paene in conspectu patris idem telis operuerunt. Reliquiae infelicis exercitus, quo [*]()quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigno. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.

HAEC est illa tertia [*]()aetas populi Romani trans-marina, qua Italia progredi ausus orbe toto arma circumtulit, Cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii et, ut diximus, aurei, sine flagitio, sine scelere, dum sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integritas, dumque Poenorum hostium inminens metus disciplinam veterem continebat.

Posteri centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, [*]()Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.

Quippe sicut Galliam, Thraciam, Ciliciam, Cappadociam, uberrimas vali- [*](quo om. B. ) [*](tertia om. B. ) [*](dicemus Voss. Palat.: dicimus cet. )

p.214
dissimasque provincias, Armenios etiam et Britannos, ut non in usum, ita ad imperii speciem magna nomina adquisisse pulchrum ac decorum:

ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum.

Ac nescio an satius [*]()fuerit populo Romano Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere [*]()dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut viribus suis confiteretur.

Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates? Syria prima nos victa corrupit,

mox Asiatica Pergameni regis hereditas. Illae opes atque divitiae adflixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publicam pessum dedere. Unde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret nisi per famem quam luxus fecerat? Hinc ergo Gracchanae [*]()prima et secunda et illa tertia Apuleiana seditio.

Unde iudiciariis legibus divulsus ab [*]()senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur? Hinc Drusus et promissa civitas Latio et per hoc arma sociorum.

Quid autem? Bella servilia unde nobis nisi ex abundantia familiarum? Unde gladiatorii adversum [*](an satius: ac satis B.) [*](carere: parcere B. ) [*](Gracchanae Iahnius: gracchana et L: grachana et B.) [*](ab: at B. )

p.216
dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget,

supplicia quondam hostium artem faceret? [*]()Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus? Atquin inde Mariana, inde Sullana tempestas.