Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

capite multata est. Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus [*]()diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates,

et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode [*]()rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum Sullaque meminisset.

Regiis inhians ille thensauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit.

Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae [*]()Syro creditur.

Tum [*]()in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur.

Itaque vixdum venerat Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas [*]()ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus.