Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e [*]()regibus Casuellanum [*]()in vincla dedit.

Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.

Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis [*]()pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit [*]()corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix.

Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.

Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate [*]()per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, [*](e: et B. ) [*](Casuellanum Rossbachius (cf. Dio, XL. 2, 3, Polyaen. VIII. 23, 5): cas | uella B: cavelianis N L. ) [*](omnis X: omnes L. ) [*](post contraxit add. hi B, ille N L. ) [*](felicissima temeritate Salmasius: felicissimae temeritatis codd. )

p.208
expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.

Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum [*]()quadraginta milium propugnantium sustulit, [*]()Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit.