Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Plena erant tumultu hostico [*]()litora, et trepidantia ad conspectum rei [*](Tencteri: genteri B: centeri NL: treviri Aldus. ) [*](Mosellam Monac.: musellam B: massiliam NL. ) [*](Romanus visus Rossbachius: romana vis BN. ) [*](cum Morinorum solvisset Halmius: com morinos movisset B: marino solvisset (om. cum) N L.) [*](hostico: hostilico (li in margine additum) B. )

p.206
novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus.

Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e [*]()regibus Casuellanum [*]()in vincla dedit.

Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.