Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson Eleuthernan [*]()et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam;

adeoque saeve in captivos consulebatur,[*]()ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent.

Et cum ille res in Asia gerens eo quoque praefectum misisset Antonium in alienam [*]()provinciam, inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor rediit. Nec quicquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.

Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus [*]()adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.

Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant. Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.

Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere.

Sed cum venientem ab alto Romanam classem pro- [*](Eleuthernan: aetery threan B: et erythream N. ) [*](consulebatur: consolebatur B: consulabatur N. ) [*](alienam Mommsenus: aliam B. ) [*](agnominibus: bacnominibus B: nominibus NL. )

p.198
spexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt.

Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? cibum puer a matre non accipit, [*]()nisi quem ipsa monstrante percusserit. Sed non diu lapidatione Romanos terruere.

Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.

Aderat fatum insularum. Igitur et Cypros recepta sine bello. Insulam veteribus divitiis abundantem et ob hoc Veneri sacram Ptolemaeus regebat.