Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Quippe cum classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora conplexus est.

Gellius Tusco mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius [*]()Ligusticum sinum, Pomponius [*]()Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur; Lentulus Marcellinus Libycum, [*]()Aegyptium, Pompei iuvenes Hadriaticum, Varro Terentius Aegaeum et Ionicum, [*]()Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio;

ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obditis navibus quasi porta [*]()obseravit.

Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.

Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam; nec hostes detractavere certamen.

Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi [*](Atilius Gronovius: gratillus B: gratillius NL. ) [*](Pomponius Dukerus: Pompeius codd. ) [*](Marcellinus Libycum scripsi: Libycum Marcellinus codd.) [*](Ionicum Ormerodius: Ponticum et codd. ) [*](porta Lipsius: portam codd. )

p.194
videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,[*]()abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.