Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

latrocinabantur. Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat.

Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit.

Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli

p.192
in aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt.