Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat. Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit.

Primumque Athenas urbem,—quis crederet?—frugum

p.182
parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos conpulit; mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit.

Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset, [*]()omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset.

Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat. Ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a [*]()rege Nicomedes, Ariobarzanes [*]()Cappadociam, Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum [*]()repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos,

sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam quasi alienas, [*]()sed, quia amiserat, quasi raptas [*]()belli iure repetebat.

Igitur ut extincta parum fideliter incendia maiore flamma revivescunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.

Cyzicus, [*]()nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat. Hanc ille quasi alteram Romam toto invaserat [*](depulisset: dispulisset BL. ) [*]( a: et B. ) [*](Nicomedes, Ariobarzanes: nichomede abariobar zenae B. ) [*](tantum: tantus B. ) [*](alienas raptas scripsi: alienam raptam codd. ) [*](Cyzicus: ei zicus B: Cyzicum NL. )

p.184

bello. Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui—horribile dictu—per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat.

Mox clade conversa, cum ex mora obsidii regem fames et ex fame pestilentia urgueret, recedentem Lucullus adsequitur adeoque cecidit, [*]()ut Granicus et Aesepus [*]()amnes cruenti redderentur.

Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur. Nec felicior in mari quam terra fuga. Quippe centum [*]()amplius navium classem apparatu belli gravem Pontico [*]()mari adgressa tempestas tam foeda strage laceravit,

ut navalis belli instar efficeret, planeque ut Lucullus quodam cum fluctibus procellisque commercio debellandum tradidisse regem ventis videretur.

Ad-tritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus malis augebatur.

Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo Fortuna quaerebat.

Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil [*](cecidit L: caedit B: caecidit N. ) [*](Aesepus Salmasius: aesopus codd. ) [*]( centum om. B. ) [*](Pontico: in pontico NL: pontu B. )

p.186
cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto omnium ante se primus transiit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armenia—quanta felicitas viri—uno proelio confecit.

Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum [*]()dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.

Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, [*]()quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.

Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere—tantum cogitavit.

Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.

Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, captis, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem [*]()iussit regnare Tigranen.

At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum [*]()Oroden [*]() [*](quasi post cum add. B.) [*](valuit om. B. ) [*](captis, ipso capite gentis, Artaxatis NL: captae gentis atrapens supplicem ceteris omissis B. ) [*](horum Graevius: colchorum codd.) [*](Oroden: orhozen B. )

p.188
positis sub ipso Caucaso castris iussit in plana descendere, at Arthocen, qui Hiberis imperabat, [*]()obsides liberos dare; Oroden [*]()etiam muneravit, ultro ab Albania sua lectum aureum et alia dona mittentem.