Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat. Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit.
Primumque Athenas urbem,—quis crederet?—frugum
p.182
parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos conpulit; mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit. Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset, [*]()omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset.