Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum [*]()dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.
Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, [*]()quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.
Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere—tantum cogitavit.