Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil [*](cecidit L: caedit B: caecidit N. ) [*](Aesepus Salmasius: aesopus codd. ) [*]( centum om. B. ) [*](Pontico: in pontico NL: pontu B. )
Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum [*]()dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.
Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, [*]()quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.
Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere—tantum cogitavit.
Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.
Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, captis, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem [*]()iussit regnare Tigranen.
At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum [*]()Oroden [*]() [*](quasi post cum add. B.) [*](valuit om. B. ) [*](captis, ipso capite gentis, Artaxatis NL: captae gentis atrapens supplicem ceteris omissis B. ) [*](horum Graevius: colchorum codd.) [*](Oroden: orhozen B. )
Nec non in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit.
Arabes, si quid imperaret, praesto fuere. Hierosolyma [*]()defendere temptavere Iudaei; verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite caelum. [*]()Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum; Aristobolum, quia renovabat imperium, in catenas dedit.
Sic Pompeio duce populus Romanus totam,[*]()qua latissima est, Asiam pervagatus, quam extremam imperii habebat provinciam mediam fecit. Exceptis quippe Parthis, qui foedus maluerunt, et Indis, qui adhuc nos nec noverant, omnis Asia inter Rubrum et Caspium et Oceanum Pompeianis domita vel oppressa signis tenebatur. [*](post imperabat add. et codd., dei. Iahnius. ) [*](Oroden: horolen B. ) [*](Hierosolyma: ierosolimam B: hierosolymam N. ) [*](vite: vitae B. ) [*](totam: tota B: totum (-am man. sec.) N. )
Interim cum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserant maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant.
Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur.
Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere,
latrocinabantur. Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat.
Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit.
Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli
Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum volens extinguere divino quodam apparatu adgressus est.