Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset, [*]()omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset.

Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat. Ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a [*]()rege Nicomedes, Ariobarzanes [*]()Cappadociam, Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum [*]()repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos,

sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam quasi alienas, [*]()sed, quia amiserat, quasi raptas [*]()belli iure repetebat.

Igitur ut extincta parum fideliter incendia maiore flamma revivescunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.

Cyzicus, [*]()nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat. Hanc ille quasi alteram Romam toto invaserat [*](depulisset: dispulisset BL. ) [*]( a: et B. ) [*](Nicomedes, Ariobarzanes: nichomede abariobar zenae B. ) [*](tantum: tantus B. ) [*](alienas raptas scripsi: alienam raptam codd. ) [*](Cyzicus: ei zicus B: Cyzicum NL. )

p.184

bello. Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui—horribile dictu—per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat.