Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo in ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret.
Tunc illa tria Romani nominis [*]()prodigia atque miracula. Horatius, Mucius, Cloelia, qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur.
Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim nec arma dimittit.
Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo.
En, ut scias,[*](illa tria Romani nominis Koehlerus: illa in romani nominis B: illa romana N L. )
ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sic quidem viri; sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam, [*]()Cloelia, per patrium flumen equitabat.