Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Nec aliter cruentissimi hostium quam suis moribus domiti. Quippe in captivos igni ferroque saevitum est; sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.
Ponticae gentes a septentrione in sinistrum iacent, a Pontico cognominatae mari. Harum gentium atque regionum rex antiquissimus Aeetas, [*]()post Artabazes, a septem Persis oriundus, inde Mithridates,
omnium longe maximus. Quippe cum quattuor Pyrrho, tredecim [*]()anni Annibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus felicitate Sullae, [*]()virtute Luculli, magnitudine Pompei consumeretur.
Causam quidem illius belli praetenderat apud Cassium legatum, adtrectari terminos suos a Nicomede Bithyno; ceterum elatus animis ingentibus Asiae totius et, [*](Caucasumque: cauca umque B: Haemumque Iahnius. ) [*](Aeetas: aetas N: aetas B: etas L. ) [*](tredecim B: quattuordecim NL.) [*](Sullae: syllae N L: sillae B. )
si posset, Europae cupiditate flagrabat. Spem ac fiduciam dabant nostra vitia. Quippe cum civilibus bellis distringeremur, invitabat occasio, nudumque latus imperii ostendebant procul Marius, Sulla,
Sertorius. Inter haec rei publicae vulnera et hos tumultus repente quasi captato tempore in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima veluti specula septentrionis erupit.