Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Post Macedonas, si dis placet, Thraces rebellant, illi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Adriaticum mare usque venerunt; eoque fine retenti, [*]()quasi interveniente natura.
contorta in ipsas aquas tela miserunt. Nihil interim per id omne [*]()tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus: litare dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, cuiusque modi ludibriis foedare mortem tam igni quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis.
Saevissimi omnium Thracum Scordisci fuere, sed calliditas quoque ad robur accesserat:
silvarum et montium situs cum ingenio consentiebant. Itaque non fusus modo ab his aut fugatus, sed—simile [*]()prodigio—omnino totus interceptus exercitus quem duxerat Cato.
Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius egit et vetuit transire Danuvium. Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per [*]() [*](retenti Graevius: contenti codd. ) [*](per id omne: peridomne L: perdi omne N: per imperium donec B. ) [*](simile Aldus: simili BL.) [*](per om. B. )