Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit, placuitque persequi bello parricidam.
Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.
Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.
Haec altera contra regem causa belli fuit. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque—pro dedecus—frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo [*]()quos emerat dimisit exercitus.
Tandem in ultionem non tam imperii Romani [*](quo Perizonius: quod codd. )