Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Sed ille quoque, quamvis victus ac vinctus, vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat. Iam, ut venalis fuisset, habuit emptorem; cum illum evaserat, certum erat non esse perituram.

Sic ad meridiem populus Romanus. Multo atrocius et multipliciter magis a septentrione venientem * * *.[*]()

Nihil hac plaga infestius. Atrox caelum, perinde ingenia. Omni igitur tractu violentus hostis, a dextris atque laevis et a medio septentrionis erupit.