Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

sed,

quod aequius, testamenti iure retinebat. Sed hanc difficile dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, [*]()Samon, Colophona vi recepit; Crassi quoque praetoris cecidit [*]()exercitum ipsumque cepit. [*](referentur Halmius: perferentur codd.) [*](Myndon: myndam B.) [*](cecidit Rehd.: caede codd. )

p.160

Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem [*]()barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat.

Mox a Perperna domitus et captus et per deditionem in vinculis habitus.

Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis—nefas—veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium, Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.