Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
num: hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret.
Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internicionem saevire potuissent.
Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit,
ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit. Sed tum acrius in castris quam in campo,
nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.
Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.
Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam [*](Mancinus was placed unarmed and bound before the gates of Numantia, but the Numantines refused to take him prisoner (Veil. Pater. II, 1, 5). ) [*](Cp. Liv. Spit. 57 (where the incident is referred to): militem triginta dierum frumenta ac septenos vallos ferre coegit. )