Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauper-rimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum [*]()de nomine,
Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus; reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis;
adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, [*]()Hispaniam domuit, aureos,