Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
suis tropaea fixit. [*]()Tandem et eum [*]()Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio violata victoria est. Quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non posse.
Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si vero aestimes, Hispaniae decus.
Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando [*]()perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.
Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos,
Romanorum manibus elapsos, exceperant. [*]()Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris [*](fixit Freinshemius: fixisset codd. ) [*](et eum scripsi: etiam codd. ) [*](aliquando Lipsius: aliquanto codd.) [*](exceperant: susceperant B. )