Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Sed cum pari temeritate sub nocte castra consulis adisset, iuxta tentorium ipsum pilo vigilis exceptus est.
Ceterum Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae. Qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim [*]()annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus,
castra etiam praetorum et praesidia [*]()adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internicionem exercitus cecidit [*]()et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus [*](vi Iahnius: ut B. ) [*](summi vir astus et audaciae scripsi: summae uir audaciae B: summus uir astutus et audaciae NL. ) [*](quattuordecim: quattuor B: XIIII NL. ) [*](praesidia Halmius: praesidium codd. ) [*](cecidit et Freinshemius: cecidisset codd. )
suis tropaea fixit. [*]()Tandem et eum [*]()Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio violata victoria est. Quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non posse.
Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si vero aestimes, Hispaniae decus.
Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando [*]()perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.