Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Metellus ille, qui ex Macedonia cognomen meruerat, et Celtibericus fieri meruit, cum et Contrebiam [*]()memorabili cepisset exemplo et Nertobrigae [*]()maiore gloria pepercisset.
Lucullus Turdulos atque Vaccaeos, de quibus ille Scipio posterior singulari certamine,
cum rex fuisset provocator, opima rettulerat. Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et [*](Contrebiam: cantabriam B: cum | trebiam L. ) [*](Nertobrigae: nectobricae B: nersobrigis L. )
Sed tota certaminum moles cum Lusitanis fuit et Numantinis. Nec inmerito. Quippe solis gentium Hispaniae duces contigerunt. Fuisset et cum omnibus Celtiberis, nisi dux illius motus initio belli vi [*]()oppressus esset, summi vir [*]()astus et audaciae, si processisset, Olyndicus, qui hastam argenteam quatiens quasi caelo missam vaticinanti similis omnium in se mentes converterat.
Sed cum pari temeritate sub nocte castra consulis adisset, iuxta tentorium ipsum pilo vigilis exceptus est.