Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Tum ab incolis deserta civitas direpta primum, deinde tuba [*]()
praecinente deleta est. Quid signorum, quid vestium quidve tabularum raptum incensumque atque proiectum est! Quantas opes et abstulerit et cremaverit, hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus.
Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, [*]()quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt. [*](tum: cum codd. ) [*](Macedoniam: Macedoniae codd. ) [*](intervenit Woelfflinus: inuenit B. ) [*](Diaei Pighius: dinei B: dignitate NL. ) [*](tuba L. Voss. Palat.: turba BN. ) [*](iniuria: syniuria B: ruina Hauptius. )
VT Carthaginem Corinthus, ita Corinthum Numantia secuta est; nec deinde orbe toto quicquam intactum armis fuit.
Post illa duo clarissimarum [*]()urbium incendia late atque passim, nec per vices, sed simul pariter quasi unum undique bellum fuit; prorsus ut illae [*]()quasi agitantibus ventis diffudisse quaedam belli incendia orbe toto viderentur.
Hispaniae numquam animus fuit adversum nos universae consurgere, numquam conferre vires suas libuit, neque aut imperium experiri aut libertatem tueri suam publice. Alioquin ita undique mari Pyrenaeoque vallata est, ut ingenio situs ne adiri quidem potuerit.
Sed ante a Romanis obsessa est quam se ipsa cognosceret, et sola omnium provinciarum vires suas postquam victa est intellexit.
In hac prope ducentos per annos dimicatum est a primis Scipionibus in primum Caesarem Augustum, non continuo nec cohaerenter, sed prout causae lacessierant, nec cum Hispanis initio, sed cum Poenis in Hispania; inde contagium serpens [*]()causaeque bellorum.
Prima per Pyrenaeum iugum signa Romana Publius et Gnaeus Scipiones intulerunt proeliisque ingentibus Annonem et Hasdrubalem fratres Annibalis ceciderunt; raptaque erat impetu Hispania, [*](clarissimarum Freinshemius: clarissima codd. ) [*](illae: ille BN: favillae lahnius: scintillae Woelfflinus. ) [*](serpens Mommsenus: ad series B: et series NL. )
Igitur quasi novam integramque provinciam ultor patris et patrui Scipio ille mox Africanus invasit, isque statim capta Carthagine et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse, stipendiariam nobis provinciam fecit, omnes citra ultraque Hiberum subiecit imperio, primusque Romanorum ducum victor ad Gades et Oceani ora pervenit. Plus est provinciam retinere quam facere.
Itaque per partes iam huc, iam illuc missi duces, qui ferocissimas et in id tempus liberas gentes ideoque inpatientes iugi multo labore nec incruentis certaminibus servire docuerunt.
Cato ille censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit. Gracchus, pater ille Gracchorum, eosdem centum et quinquaginta urbium eversione multavit.
Metellus ille, qui ex Macedonia cognomen meruerat, et Celtibericus fieri meruit, cum et Contrebiam [*]()memorabili cepisset exemplo et Nertobrigae [*]()maiore gloria pepercisset.
Lucullus Turdulos atque Vaccaeos, de quibus ille Scipio posterior singulari certamine,
cum rex fuisset provocator, opima rettulerat. Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et [*](Contrebiam: cantabriam B: cum | trebiam L. ) [*](Nertobrigae: nectobricae B: nersobrigis L. )