Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Tum evocatis principibus, [*](patratum: raptum B.) [*](sed: et B. ) [*](Massinissa Iahnius: massinissae BNL. ) [*](urbis post felicitas BNL. )
p.138
si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum; non quia iam spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent hostium quam suis manibus everti.