Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

didit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, de ignis mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium extingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet.

Quasi saeculum illud eversionibus urbium curreret, Carthaginis ruinam statim Corinthus excepit, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium et Aegaeum, quasi spectaculo exposita. Haec—facinus [*](alterum NL: autem B.) [*](nata: nota B. )

p.142
indignum—ante oppressa est quam in numero certorum hostium referretur.

Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data adversus ipsos usus est legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit.

Igitur Metello ordinant! tum [*]()maxime Macedoniam [*]()mandata est ultio; et hinc Achaicum bellum. Ac primum Critolai manum Metellus consul per patentis Elidos campos toto cecidit Alphio.

Et uno proelio peractum erat bellum; iam enim urbem ipsam terrebat obsidio; sed—fata rerum—cum Metellus dimicasset, ad victoriam Mummius intervenit.[*]()Hic alterius ducis Diaei [*]()late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.

Tum ab incolis deserta civitas direpta primum, deinde tuba [*]()