Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Sed multo prius gaudium victoriae populus Romanus quam epistulis victoris praeceperat. Quippe eodem die, quo victus est Perses in Macedonia, Romae cognitum est, cum duo iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem et cruorem abluebant.
Hi nuntiavere. Castorem et Pollucem fuisse creditum volgo, quod gemini fuissent; interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedonia venire, quod adhuc anhelarent.
Macedonici belli contagio traxit Illyrios; si quidem, [*]()ut Romanum a tergo distringerent, a Perse rege conducti pecunia militaverunt.
Sine mora ab Anicio praetore subiguntur. Scodram, [*]()caput gentis, delesse suffecit; statim secuta deditio est. Denique hoc bellum ante finitum est quam geri Romae nuntiaretur.
Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vincerentur, eodem [*](si quidem Iahnius: ipsi quidem BN: sed ipsi quidem L,) [*](Scodram: scoriadam B: scordam NL. )
tempore utrique arma moverunt. Sed prior iugum excutit Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur.
Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe; sed quia vulgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur,[*]()regiam formam, regium nomen, animum quoque regis implevit.