Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

invadit. Sic cum sanguine et spiritu male partam revomuere victoriam. Ipse rex Aepulo [*]()equo inpositus, cum subinde crapula et capitis errore lapsaret, captum sese vix et aegre, postquam expergefactus est, didicit.

GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.

Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso [*]()simulaverit, du-

bium; at certe [*]()negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt;

itaque, uti frugum semina [*]()mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.

obus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi [*]()Olympum, Tecto-sagi Magabam [*]()insederant. Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt.