Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Inpulere regem in id bellum illinc Thoas, Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societa- [*](Asia add. Halmius.) [*](Europam L: Achaiam B.) [*](Europa: Achaia B. )
p.120
tem, hinc Annibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat. Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est si Asiae viribus usus fuisset miser Annibal? Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum movere.