Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Inpulere regem in id bellum illinc Thoas, Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societa- [*](Asia add. Halmius.) [*](Europam L: Achaiam B.) [*](Europa: Achaia B. )

p.120
tem, hinc Annibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat.

Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est si Asiae viribus usus fuisset miser Annibal? Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum movere.

Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure repetebat.

Hoc velut sidere Asiatici belli mota tempestas. Sed maximus regum, contentus fortiter indixisse bellum, cum ingenti strepitu ac tumultu movisset ex Asia, occupatis statim insulis Graeciaeque litoribus otia et luxus quasi victor agitabat.

Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit. Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur, [*]()virginum puerorumque dilectus habebat.

Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus [*](agere videretur om. B. )

p.122